Joh. Henriksen kaldet van Bergen pantsætter til Raadmand Arild Kruse 3 Boder i Lathbrostræde nærved Havet østen for Møllen.
//
Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Henrici dictus van Berghen salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me et heredes meos suagero meo dilecto, Arnoldo Kruse, consuli Hafnis, in decem marchis argenti legalis monete et datiue teneri et esse veraciter obligatum, pro quibus quidem decem marchis argenti eidem Arnoldo Kruse bona mea matrimonialia, videlicet tres tabernas meas circa mare in plathea Lathbrostrede sitas orientaliter a molendina, inpignero per presentes, tali condicione quod antedictus Arnoldus fructus et redditus de predictis tribus tabernis annuatim subleuet et in sortem principalis debiti minime computandos, donec predicta bona vt premittitur cum omnibus et singulis pertinenciis suis, nullis exceptis, ab ipso Arnoldo vel heredibus suis per me vel meos heredes pro predictis decem marchis argenti et nullo alio valore in ipso die sancti Michaelis legaliter redimantur. Insuper obligo meos heredes antedicto Arnoldo Krwse et suis heredibus antedictas tres tabernas cum suis pertinenciis appropriare, disbrigare et secundum legesterre liberare ab impeticione quorumcunque. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Laurencij Winnere, Johannis Jacobi, Betoldi (!) Quatz, consulum Hafnis, presentibus est appensum. Datum anno dominj mcdxix, vigilia Simonis et Jude.