Kong Eriks Brev, at den tyske Orden i Prøjsen beskylder Borgerne i Lybæk og i de andre slaviske Stæder for, at de ere Skyld i, at Ordnens Gods er røvet i Kjøbenhavn, men deri ere disse Stæder aldeles uskyldige.
//
Omnibus presens scriptum cernentibus Ericus dei gracia Danorum Sclauorumque rex, dux Estonie, salutem in domino sempiternam. Intelleximus, quod viri venerabiles fratres domus Theutonicorum in Pryscia dilectis nobis ciuibus de Lybek et ceteris ciuitatibus Sclauie imputant et inpingunt, quod bona ipsorum in ciuitate Kopmenhafn de ipsorum consilio sint detenta, vnde nos ad ipsorum ciuium de Lybek iusticiam, innocencie sue in hac parte testimonium perhibentes, scire volumus vniuersos et per presentes protestamur, quod iidem ciues, vt vere nobis constat, ipsorum bonorum detencionem nunquam consilio vel auxilio procurarunt, immo sicut scimus prorsus sine ipsorum scitu fuit factum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum Nyburgh anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, in profesto beati Dyonisii, in pre- sencia nostra et venerabilis patris domim Johannis, Roskildensis episcopi, testibus consiliariis nostris.