Peder Jacobsen Laale, Præst, pantsætter 4 Boder i St. Peders Sogn mellem Hr. Asser Jensens Gaard og St. Peders Kirkegaard.
//
Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus Jacobi dictus Lale, presbyter, salutem in domino. Nouerint vniuersi preserites et futuri, quod recognosco me honorabili viro domino Ascero Johannis presbytero latori presencium in sex marcis argenti in albis sterlingis bone monete et datiue racione veri mutui inter nos amicabiliter facti teneri et esse veraciter obligatum, pro quibus sex marcis argenti dicto domino Ascero quatuor meas tabernas cum fundis earum et pertinenciis suis quibuscunque, nullis penitus exceptis, michi jure hereditario post mortem dilectorum meorum parentum, patris scilicet et matris, Jacobi Lale et Trydæ pie memorie, legaliter aduolutas et in parochia S. Petri Haffnis inter curiam eiusdem domini Asceri Johannis et cimiterium ecclesie sancti Petri contigue situatas inpignero per presentes sub conditionibus infrascriptis. Primo quod idem dominus Ascerus fructus et redditus de dictis quatuor tabernis annuatim subleuet, donec per me vel heredes meos ab ipso uel heredibus suis pro dictis sex marcis argenti in bonis et albis sterlingis, ut premissum est, totaliter redimantur, in sortem principalis summe minime computandis. Item quicquid prefatus dominus Ascerus Johannis in ipsis tabernis renouari seu meliorari feeerit, in sepibus, tecturis siue parietibus, exceptis aliis edificiis, in dictarum tabernarum fundis amplius constituendis, hoc secundum arbitrium quatuor virorum discretorum vtrimque sumendorum realius estimetur, ac totum vna cum capitali summa ipsi prescripto domino Ascero uel suis heredibus per me uel heredes meos sine omni scrupulo, dampno uel interesse integraliter persoluatur. In cuius, rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum nobilium, videlicet domini Absolonis Andree de Fwglesank, militis, luani dicti Foss, iustitiarii regni Dacie, Johannis Jacobi carnificis, swageri mei, et Petri Nicolai, villanorum Haffnensium, presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdxxiii in vigilia s. Johannis baptiste.