Jens Nielsen lejer af Kapitlet en Grund nord for Erkebispens Gaard.
//
Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Nielsson villanus Haffnensis salutem in domino. Constare volo vniuersis presentibus et futuris, me a venerabili capitulo Haffnensi quendam fundum ecclesie beate virginis ibidem pertinentem apud curiam domini archiepiscopi Lundensis ad boream situm, in quo jam habito, ad dies meos, vxoris mee Cristine Nielsdatter, quam jam habeo, et ad dies liberorum nostrorum conductiue habuisse, sub conditionibus infrascriptis: primo quod pro pensione dicti fundi dabimus omni anno sex solidos grossorum bone monete et inter mercatores bene datiue, tres solidos ante festum beati Michaelis et alios tres infra festum pasche tempestiue persoluendos. Item ipsum fundum bene edificemus cum tectura lapidea et edificatum in bono statu conseruemus atque edificia sua in ipso constructa sine consensu et plena voluntate capituli predicti nullo modo vendamus vel quomodolibet alienemus. Item tributa et alia queuis onera, que ipsi fundo fuerint inposita ex mandato principum vel ville temporibus nostris, soluere teneamur sine vlla recompensa. Item rescriptis non seruatis articulis presentes littere nullius sint roboris vel momenti. Item nobis ambobus et liberis nostris de medio sublatis, predictus fundus, cum omnibus et singulis edificiis et meliorationibus suis ad vsum et ordinationem dicte ecclesie beate virginis, prout tunc inveniatur, libere reuertatur sine omni reclamatione heredum nostrorum vel aliorum quorumcunque. In cuitis rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis Aghonis Platz et Taghe Areldsson presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdxxxvij die sancti Johannis baptiste.