Kjøbenhavns Bythingsvidne, at Katrine Vedekes gav en Grund i Klædeboderne til Vor Frue Kirkes Vedligeholdelse for sin og sine Forældres Aartid.
//
Omnibus presens scriptum cernentibus Olauus Twlessøn, aduocatus Hafnensis, Nicolaus Wider, Laurencius Wynneræ, consules, Johannes Inguari, Johannes Clementis, Jonas Wat et Sono Baghere, villani ibidem, salutem in domino. Constare volumus vniuersis presentibus et futuris, quod sub anno domini m0. cd0. sexto, feria secunda palmarum, in placito ville Hafnensis presentes fuimus et audiuimus, quod honesta matrona Katerina Wedekes in eodem placito propter hoc specialiter constituta fundum suum, inter tabernas pannicidarum apud Andream Laurencij ad occidentem situm, fabrice ecclesie beate virginis Hafnis pro anniuersario suo et parentum suorum donauit et scotauit iure perpetuo possidendum, venerabili viro domino Jacobo Clementis, eiusdem ecclesie decano, huiusmodi donacionem et scotacionem acceptante. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno et die supradictis.