Kjøbenhavns Bythingsvidne, at Niels Pedersen, kaldet Oldeniels, skjænkede sit Gods i Ølsemagle til Kapitlet i Kjøbenhavn.
//
Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus Nicolaj, aduocatus ville Hafnensis, Henricus van Berghen, proconsul, Nicolaus Wider, Jonas Wat, Bertholdus Qwatz, consules, Petrus Krafsæ et Johannes Kraag, villani Hafnenses, salutem in domino. Constare volumus presentibus et futuris, quod sub anno domini m0. cd0. xv0., proxima secunda feria ante festum beati Bartholomej apostolj, in placito ville Hafnensis coram nobis vir prouidus Nicolaus Petri dictus Ooldenyels, presentibus pluribns fidedignis constitutus, omnia bona sua in Ølsyæmaglæ in Ramsyohæreth sita, videlicet xxti solidos terrarum, de quibus solent dari sex pund annone racione annue pensionis, sub modis et condicionibus, prout in literis super hoc confectis plenius continetur, ob remedium animarum, sue scilicet et dilecte vxoris sue Cristine Ebbesdater, ipsa Cristina Ebbesdater presente et consenciente, venerabilj capitulo Hafnensi contulit, dedit, scotauit et ad possessionem eiusdem capituli libere assignauit, perpetuo possidenda, domino Arnoldo Clementis, cantore Hafnensi, predictam scotacionem legaliter acceptante. Quod scimus, vidimus et audi(ui)mus, presentibus protestamur. Datum anno, die et loco supradictis, nostris sub sigillis etc.