|
tate, monerent et inducere procurarent prefatum regem ad premissa
per interdicti in quasdam terras eius et alios detentores rerum
ipsarum et impedientes per excommunicationis sententias compellendo.
Ceterum quia episcopus, prior et minister predicti mandatum super
premissis apostolicum exequi non curarunt, prefatus Roskildensis
episcopus nobis humiliter supplicauit in hac parte sibi prouidentia
sedis apostolice subueniri. Nolentes igitur, ut huiusmodi negotium
ulterius differatur, discretioni tue per apostolica scripta mandamus,
quatinus prefatos episcopum, priorem et ministrum ad exequendum
mandatum nostrum super premissis iuxta traditam sibi formam
auctoritate nostra compellere non postponas. Non obstante, si
predictis episcopo, priori uel ministro specialiter uel eorum
ordinibus generaliter est ab apostolica sede indultum, quod
excommunicari, interdici nequeant uel suspendi per litteras
apostolicas non facientes expressam de indulto huiusmodi mentionem.
Datum Lugduni vj kalendas augusti, pontificatus nostri anno
septimo.
Udenpaa: Exequcio data posterioribus judicibus, ut
compellat priores judices ad exequendum mandatum domini pape super
restitucione castri Hafn et suarum pertinenciarum, et quod episcopus
in sua ecclesia et dyocesi libere valeat commorari. Pavens Segl
hænger under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. og er tidligere trykt i
Thork. Dipl. Arn. Magn I. 173-74.
|
I s.11
|