|
Joh. Henriksen kaldet van Bergen pantsætter til Raadmand Arild
Kruse 3 Boder i Lathbrostræde nærved Havet østen for Møllen.
Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Henrici dictus van
Berghen salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi presentes et
futuri, quod recognosco me et heredes meos suagero meo dilecto,
Arnoldo Kruse, consuli Hafnis, in decem marchis argenti legalis
monete et datiue teneri et esse veraciter obligatum, pro quibus
quidem decem marchis argenti eidem Arnoldo Kruse bona mea
matrimonialia, videlicet tres tabernas meas circa mare in plathea
Lathbrostrede sitas orientaliter a molendina, inpignero per
presentes, tali condicione quod antedictus Arnoldus fructus et
redditus de predictis tribus tabernis annuatim subleuet et in sortem
principalis debiti minime computandos, donec predicta bona vt
premittitur cum omnibus et singulis pertinenciis suis, nullis
exceptis, ab ipso Arnoldo vel heredibus suis per me vel meos heredes
pro predictis decem marchis
|
I s.148
|