|
frater de premissis cognita ueritate venerabili fratri nostro
Lundensi archiepiscopo eiusdem episcopi nomine, cuius tunc
super hijs procurationem gerebat, Roskildensem ecclesiam, castrum
ipsum et alia bona episcopalia sententialiter assignauit, prout sibi
de auctoritate rnandati apostolici competebat, iniungens quibusdam
canonicis eiusdem ecclesie, ut quicquid de bonis ad dictum episcopum
spectantibus sui exilij tempore perceperant et que potuerunt percipi,
eidem restituere procurarent. In contradictores et nominatim in
Hastinum presbiterum et quosdam laicos Roskildensis diocesis pro eo,
quod de predictis aliqua detinentes ea restituere denegarunt et in
omnes generaliter, qui impedirent uel prohibere presumerent, reddi
eidem episcopo iura sua uel de bonis suis preter ipsius aut sui
procuratoris assensum distraherent aliqua, excommunicationis
sententia promulgata. Quibus rex predictus auditis econtra sub certa
pena prohibuit, nequis eidem episcopo uel procuratori suo de bonis
episcopalibus responderet, nec reuocare uoluit inhibitionem
huiusmodi, licet eum super hoc per nostras duxerimus litteras
commonendum. Sicque dictus episcopus finiuit in exilio uitam suam.
Quia uero firmiter credimus, quod si prefatus rex contra eundem
episcopum ex quacumque causa conceperit, eo subtracto de medio,
cohibebit de facili super hiis animi sui motum, usus consilio
saniori, presertim cum venerabilis frater noster successor eiusdem
episcopi celsitudini regie gratum reddere se proponat, iuribus
ecclesie sue saluis. Per alias literas nostras tibi dedimus in
mandatis, ut personaliter ad regnum ipsum accedens predictum regem
moneas efficaciter et inducas, ut castrum et alia supradicta percepta
de iuribus eiusdem successoris, a tempore exilij predecessoris sui et
que percipi potuerunt, dicto successori cum debita restauratione
dampnorum et satisfactione iniuriarum, que medio tempore sunt illata
per ipsum ecclesie supradicte restituere sine qualibet diminutione
procuret, et ecclesie Roskildensis, castri eiusdem ac omnium ad ipsum
spectantium faciat eum pacifica possessione gaudere. Si uero
successor ipse presens non fuerit in regno predicto, tu premissa
nostro et Romane ecclesie nomine requirere ac exigere non omittas.
Quod si monitis tuis acquiescere forte noluerit rex predictus, tu per
te uel per alium seu alios in negocio procedens de plano et sine
indicii strepitu conuocatis prelatis, ubi commodius et tutius fieri
poterit, etiamsi oportuerit extra regnum predictum dummodo circa
fines ipsius, et aliis, quos uideris huiusmodi negotio expedire,
loca, ad que idem rex vel nobiles seu quiuis alii detentores bonorum
et iurium eiusdem episcopi deuenerint, et quamdiu ibi fuerint,
supponas
|
I s.12
|