|
vrtice, jtemque a sinistre subtus leones, iterum folium vrtice et
a dextro similiter duo leones euidentissime signati erant, cuius
circumferencia continebat: sigillum Adolphi ducis Sleswicensis,
eomitis Holsten; secundum vero erat antedicti comitis magnifici de
Oldemburg etc. jn viridi cera impressum, cuius campus secundum
latitudinem diuidebatur per tres trabes seu per tria spacia, supra
quem galea appendebat, cuius similiter circumferencia continebat:
serenissimi Cristierni, comitis jn Oldemburg et Delmenhorst; quam
quidem litteram, sic ut premittitur, saluis et integris sigillis
sigillatam, diligenterque jnspectam et lectam, non rasam, non
cancellatam nec in aliqua sui parte viciatam, sed omnium prorsus
suspicionibus carentem, cum sollempnitate, qua decuit, acceptaui,
cuius tenor de verbo ad verbum fuit et est talis. Uij Alff osv. se
Nr. 134.
Quibus omnibus, ut premittitur, sic peractis prefatus reuerendus
pater me notarium publicum subscriptum cum instancia requisiuit, ut
prelibatam litteram in publicam formam redigendo sibi super hoc
conficerem vnum uel plura jnstrumentum seu jnstrumenta, tociens
quociens fuerit oportunum. Acta sunt hec anno, jndictione,
pontificatu, mense, die, loco, quibus supra, presentibus
honorabilibus dominis Michaele Mathie, perpetuo vicario ecclesie
beate virginis Haffnensis, et Suenone Petri, presbyter Roskildensis
dyocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et
ego Johannes Ffrost, clericus Ottoniensis dyocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius juratus, quare huiusdem tradicioni et
assignacioni omnibusque aliis superius consignatis, dum sic, ut
premittitur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus
presens interfui et in hanc publicam formam manu mea propria
conscriptam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis
signaui, rogatus et requisitus.
Optaget i en Vidissse af 27 Sept. 1482.
|
I s.187
|