|
Domkapitlet i Roskilde lover at tilgive Lybekkerne
den Skade, de have tilføjet Biskoppens Ejendom osv., omtrent
ligelydende med Nr. 14.
Viris prouidis et discretis aduocato, consilio et communi
ciuitatis Lybicensis B. decanus Roskildensis totumque capitulum
eiusdem ecclesie salutem in domino. Quamuis a uobis et piratis
uestris ultra id, quod de facili estimari potest, ecclesie
Roskildensi magna dampna et multiplices iniurie sunt illate, castrum
et villam de Kopmannahafn ae plura maneria ad mensam episeopalem
spectantia ae ecclesias eorundem locorum conburendo et bonis pluribus
spoliando, clericos etiam et homines dicte ecclesie captiuando.
Considerantes tamen, quod domino episcopo nostro et successoribus
suis ac ecclesie nostre per litteras uestras patentes stabilis
amicitia promittatur, notum facimus omnibus presentes litteras
inspecturis, quod nos de omnibus predictis vos conscientie vestre
relinquimus in tantum, ut tam de restitutione ablatorum, quam de
satisfactione pro illatis ecclesie nostre jniuriis jta disponatis, vt
secura conscientia coram Jhesu Christo jn examine districti judicii
secure respondere valeatis. Datum anno domini mccliij, pridie
kalendas octobris apud Roskilde.
Af Urkundenbuch der Stadt Lübeck, I. 188.
Michelsen, Urkundensammlung, I. 71.
|
I s.15
|