|
Vidisse af Nr. 136.
In nomine domini amen. Anno a natiuitate eiusdem
millesimoquadringentesimo octuagesimosecundo jndictione
quintadecima, die vero veneris vicesimaseptima mensis septembris
pontificatus sanctissimi jn Christo patris ac domini nostri
domini Sexti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, hora
quarta decima jn curia episcopali Roskildensi jn testium
jnfrascriptorum presencia personaliter constitutus reuerendus jn
Christo pater et dominus dominus Olauus Martini miseracione diuina
episcopus Roskildensis, michi notario publico jnfrascripto quoddam
jnstrumentum publicum sine transsumptum per manus notarij publici
signatum et subscriptum presentauit, quod quidem jnstrumentum sine
transsumptum a me diligenter inspectum et lectum non rasum, non
cancellatum nec in aliqua sui parte viciatum, sed omni prorsus
suspicioni carens cum ea qua decuit reuerencia acceptaui, cuius
jnstrumenti siue transsumpti tenor de verbo ad verbum sequitur et est
talis. In nomine domini osv. se Nr. 136.
In testimonium premissorum de et super omnibus et singulis
premissis jdem reuerendus pater a me notario publico jnfrascripto
prelibatum jnstrumentum transsummj et in publicam formam redigi
debita cum jnstancia postulauit et sibi super hoc conficerem vnum uel
plura jnstrumentum seu jnstrumenta, tociens quociens fuerit
oportunum. Acta sunt hec anno, jndictione, die, mense, pontificatu,
hora et loco quibussupra, presentibus ibidem honorabilibus viris
domino Johanne Petri et domino Esberno Petri, canonicis ecclesie
cathedralis Roskildensis, testibus ad premissa vocatis specialiter et
rogatis. Et ego Johannes Bartholomei, clericus Roskildensis dyocesis,
publicus jmperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi jnstrumenti
presentacionem, tradicionem et assignacionem omnibusque aliis et
singulis premissis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur,
vnacum prenominatis testibus presens interfui et in hane publicam
formam manu mea propria conscriptam redegi signoque et nomine meis
solitis et consuetis signaui jn testimonium premissorum rogatus et
requisitus.
Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet.
|
I s.219
|