|
Pave Alexander IV.'s Bulle til Biskoppen i
Roskilde, at Indbyggerne i Kjøbenhavn, der høre under ham baade i
aandelig og verdslig Henseende, havde fanget en Degn, der var Røver,
og hængt ham paa hans egen Dørstolpe. Hovedmændene skulle derfor
personlig fremstille sig for Paven, derimod maa Biskoppen give de
andre Gjerningsmænd Syndsforladelse, naar de have gjort den
sædvanlige Bod. Jfr. Suhm X. 360-61. Pontoppidans Ann. eccl. I.
695.
Alexander episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri episcopo
Roskildensi salutem et apostolicam benedictionem. Tua nobis
fraternitas intimauit, quod vniuersitas hominum castri de
Copmannæhafn tue diocesis ad te in spiritualibus et temporalibus
pleno iure spectantis, apprehenso quodam facinoroso diacono, latrone
publico ae pluribus criminibns irretito, ipsum, temeritate propria
patibulo suspenderunt, super quo impendi sibi absolutionis beneficium
humiliter petierunt. Quare fuit ex parte tua nobis supplicatum
instanter, ut prouidere ipsis super hoc misericorditer curaremus. De
tua igitur circumspectione plenam in domino fidutiam obtinentes,
fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus illos,
quos principaliores in nece dicti diaconi tibi fuisse constiterit,
iniungas firmiter, quod personaliter nostro se conspectui
representent, alijs autem, eo quod est multitudo in causa, iuxta
formam ecclesie in talibus consuetam impendas absolutionis beneficium
uice nostra et diligenter culpa considerata ipsorum, iniungas eis
penitentiam salutarem, preter id quod debet talibus et consueuit
iniungi. Datum Viterbij viij kalendas septembris, pontificatus nostrj
anno quarto.
Pavens Segl hænger under. Paa Ryggen: Dispensacio
ciuium Hafnensium, qui quendam dyaconum patibulo suspenderunt, og med
en anden gl. Haand det samme og tilføjet: et quod Hafn ad episcopum
Roskildensem in spiritualibus et temporalibus pleno iure pertineat.
Orig. paa Perg. i Geh. Ark.
|
I s.22
|