|
nus Nicolaus Scaffue, episcopus Roskildensis prefatus, tam
pretensam vsurpacionem et occupacionem castri et opidi predictorum
cum singulis attinenciis suis in non modicum detrimentum ecclesie
sue et sedis episcopalis eiusdem pacifice tolerare non posset, quin
et ipse sicut ceteri predecessores sui Roskildenses episcopi contra
prescrip cionem, quam nonnulli asserunt iam currisse, conquereretur
et reclamaret; quod quidem idem dominus Jesperus prefatus ab eodem
locumtenente prefato et ab aliis circumspectis viris, ibidem
presentibus, sub sigillis eorundem sibi in scriptis redigi ac dari
peciit et postulauit. Quare idem Nicolaus Petri, locumtenens
prefatus, alios xij probos ac fidedignos viros super testimonio
huiusmodi reclamacionis per eundem dominum Jesperum sic facte,
publice nominauit atque vocauit, videlicet Olauum Skoff in Ørsløff,
Anders Bossen in Farendeløse, Nicolaus Skram et Petrus Nicolai
ibidem, Nicolaus Mathie in Førsløff, Boecius Nicolai, Johannes Jacobi
et Johannes Johannis ibidem, Nicolaus Johaunis in Eskilstorp, Mathias
Rød in Ørsloff, Olauus Petri et Olauus Trwelssen ibidem. Qui quidem
xij probi ac fidedigni viri, animo et intencione deliberatis,
vnanimiter testimonium perhibuerunt, quomodo prefatus dominus
Jesperus in eodem placito generali super huiusmodi pretensis
vsurpacione et occupacione castri et opidi Haffnensis predictorum, vt
supra deductum est, conquereretur et reclamaret. Tandem denuo petita
et ab eodem locumtenente obtenta licencia, idem dominus Jesperus
coram omnibus et singulis, ibidem presentibus, publice proposuit,
quesiuit et interrogauit, an ne certo constaret et ex ibidem
presentibus cognitum esset, quomodo alias de anno dominj mcdxcquarto,
die Mercurij, quinta mensis Februarij, coram strenuo milite domino
Henrico Meynstorp, eiusdem placiti generalis iusticiario ibidem
presente, ad interrogacionem nobilis viri Johannis Griisz, tunc
ibidem presentis, an super iure proprietario castri et opidi
Haffnensis cum suis attinenciis aliqui ex ibidem presentibus ad xl
annos vel citra aliquam questionis materiam in eodem placito motam
fore vel fuisse meminerint vel audiuissent, tunc venerabilis vir
dominus Petrus Laurencii, prefate Roskildensis ecclesie canonicus, in
hec verba vel effectualiter similia dixisse debuit et respondisse,
quod cum ipse alias felicis recordacionis dominj Olaui Martini,
Roskildensis episcopi, capellanus existens, quasdam patentes literas
super iure proprietario castri et opidi Haffnensis cum singulis suis
attinenciis ex commissione eiusdem pie memorie dominj Olaui episcopi
versus opidum Haffnense, vbi tunc congregati erant incliti regni
Dacie consiliarij, secum detulit ac comportauit, quasque idem
reuerendus pater
|
I s.232
|