|
Pave Celestinus III. forbyder Roskilde Biskopper
at afhænde Borgen i Hafn.
Celestinus episcopus seruus seruorum dei, venerabilj fratri Petro
Roskeldensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Cum a
nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam
ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad
debitum perducatur effectum. Proinde iuste petitioni venerabilis
fratris nostrj A(bsalonis) Lundensis archiepiscopi apostolice sedis
legatj grato concurrentes assensu presentj pagina sub interminatione
anathematis prohibemus, ne cui episcoporum, qui in ecclesia tua pro
tempore fuerint, castrum de Hafn, quod post obitum eiusdem
archiepiscopi ad tuam ecclesiam deuoluetur, ab ipsa ecclesia vestra
liceat alienare. Decernimus autem, ut nulli omnino hominum liceat
hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario
contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem
omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se
nouerit incursurum. Datum Laterani ij idus februarij, [pontificatus]
nostrj anno secundo.
Bagpaa: De Hafn quod non alienetur. Pavens Segl
hænger under. Orig. paa Perg. i Geh. Ark. og er tidligere trykt i
Thorkelins Diplom. Arn. Magn. I. 64-65.
|
I s.2
|