|
Biskop Ingvar i Roskilde fritager Kapitlets
Sognekirker for Biskopshold i sin Levetid, da Kapitlets Indtægter ere
ringe.
Universis presentes literas inspecturis J. dei gratia episcopus
Roskildensis salutem in domino. Noveritis, quod dilecti nobis in
Christo viri prouidi et discreti domini
L[aurencius] decanus totumque capitulum Hafnense nobis humiliter
supplicavit, ut cum eorum redditus multum sint tenues et exilis,
ipsos a solutione apparatus ratione ecclesiarum suarum personalium
parochialium liberos et immunes dimittere dignaremur. Nos igitur
eorum precibus inclinati ac ipsis volentes gratiam facere specialem,
dimittimus eos, quoad vixerimus, a solutione prefati apparatus
liberos et penitus absolutos. Nulli ergo liceat huiusmodi gratiam
infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc
attemptare presumpserit, indignationem et vindictam omnipotentis dei
et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum Hafnis anno domini mcclxxxij, xij kalendas martii.
Afskrift i Bartholins Saml paa Univ. Bibl.
Tidligere trykt i Pontopp. Annal. eccl. Dan. I. 755.
|
I s.30
|