|
Hafn, quod illustris memorie W. re.x Dacie tue fraternitatj
contulit, sicut ex eius donatione illud iuste et pacifice possides et
ipsum tibj dilectus filius noster Centius titulo sancti Laurencij in
Lucina presbiter cardinalis tune apostolice sedis legatus
auctoritate, qua fungebatur, tibi confirmauit, tue deuotioni
auctoritate apostolica confirmamus et presentis scriptj patrocinio
communimus. Ad maiorem quoque huius rej euidentiam autenticum
scriptum confirmationis eiusdem cardinalis hic inferius duximus
annectendum, cuius tenor talis est.
Centius dej gratia titulo sancti Laurentij in Lucina presbiter
cardinalis apostolice sedis legatus, A(bsaloni) eadem gratia
Lundensis ecclesie arehiepiscopo apostolice sedis legato, Suethieque
primatj, salutem et intime dilectionis affectum. Cum legationis
officio in Dacia fungeremur, indubitanter cognouimus, quod illustris
memorie W. rex Dacie castrum de Hafn tue fraternitatj contulit et
tali conditione interposita Roskeldensi ecclesie pia consideratione
dedistj, ut ipsum debeas, quoad uixeris, detinere, post decessum tuum
ad ecclesiam illam libere deuoluendum. Habita igitur ratione
confirmationum domini pape Vrbani, Clementis necnon et canonicorum
Roskeldensium sub iamdicte conditionis tenore, sicut ipsum iuste et
sine controuersia possides, cum omnibus pertinentiis suis auctoritate
qua fungimur tibj confirmamus et patrocinio presentis scriptj
communimus, videlicet uillam illam de Hafn, mansionem de Oterslefi
cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Sareslef, Solbiarga, Maleiae,
Wikislef, Walbi, mansum unum Brunshoga, Imbrethorp, mansionem de
Giafnatofte et de Mirthega et de Barsuertha et de Wigarum cum omnibus
pertinentiis earum, mansiones de Husfrekop et de Averchi, mansiones
de Burgabj et de Niartharum cum omnibus pertinentiis earum. Preterea
uniuersam partern eorum, que bone memorie Nicolaus castellanus tuus
siue in Falstria siue in Sialandia acquisiuit, iuxta tenorem pactj,
quod inter uos conuenit, utrum in facta partitione ante mortern eius
tibj cesserit uel post eius mortern habita diuisione cum eius
heredibus tibj obuenerit, presentj pagina dilectionj tue confirmamus.
Ad hec ecclesiam de Hafn et de Brunshoga et de Amabe, quas prius
castro assignaueras, tue prouisionj regendas committimus, quatinus
omnj reclamatfone cessante liberam habeas de eis disponendj
facultatem et post decessum tuum tam ecclesie quam uniuerse dicte
possessiones ad ecclesiam Roskildensem et eius episcopum libere et
absque hesitatione aliqua reuertantur. Preterea quoniam sicut
cognouimus et utilitas Sialandensium et negotia regni conuersationem
tuam in Sialandia sepius expostulat, presentis scripti auctoritate
tibi confirmamus, quatinus quicunqve in episcopatu
|
I s.3
|