|
petitur, quod iustum est et honestum, tara uigor equitatis quam
ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem offieij nostri ad
debitum perducatur effectum. Sane petitio tua nobis exhibita
continebat, quod cum consules et commune castri Hafnensis tue
diocesis, in quo spiritualem et temporalem iurisdictionem obtines,
statuta rationabilia, que obseruari in castro mandabas eodem, prout
ad te dinoscitur pertinere, obseruare pro eorum uoluntatis libito
denegarent, tandem super hoc amicabilis inter partes compositio
interuenit, de compositione huiusmodi obseruanda ab eisdem consulibus
et commune prestito nichilominus iuramento, prout in patentibus
litteris inde confectis dictorum consulum et communis sigillis
munitis plenius dicitur contineri. Nos itaque tuis supplicationibus
inclinati, compositionem ipsam, sicut rite sine prauitate prouide
facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hactenus pacifice
obseruata, ratam et gratam habentes, eam auctoritate apostolica
confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere
uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare
presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et
Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie xv
kalendas octobris, pontificatus nostrj anno primo.
Orig. paa Perg. i Geh. Ark. Pavens Segl hænger
under. Udenpaa: Conflrmacio compositionis inter episcopum
Roskildensem et Hafnenses et quod Hafn ad eum pleno iure
pertineat.
|
I s.62
|