|
juribus omnibus libera sint penitus et exempta. Adjicientes quoque
concessioni sive gratie supradicte, ut quociescunque aliquem de
familia eorundem dominorum, cuiuscunque conditionis aut status
existat, delinquere contigerit, in quocunque casu seu causa
delinquens, pro tali excessu vel delicto coram prenominatis dominis
et nullo alio conveniatur et ab eis postuletur, ut exhibeatur, et
fiet satisfactio, emenda et justitia, ac etiam eorum super hoc
judicium, diffinitio et ordinatio, secundum quod approbata consvetudo
et juris ordo postulat, expectetur. Ut autem prelibata privilegia
omnia et libertates solidiori munimine et presidio fulciantur,
mandamus advocatis, exactoribus et officialibus nostris universis, in
virtute obedientie districte precipientes, quatenus sepedictos
dominos, possessiones eorum et familiam contra libertates et indulta
huiusmodi in aliquibus turbare, impugnare aut invadere non presumant,
sed eos potius, iura eorum, libertates ae familiam in omnibus, quibus
possunt, defendant, augeant et assistant eisdern. Si quis igitur
presens vel succedens huie nostre donationi cpntraire presumpserit
vel eam in irritum revocare attemptaverit, perpetuo anathemate
feriatur et dei omnipotentis et sue genitricis et omnium sanctorum
indignationem procul dubio se noverit incursurum. In cuius rei
evidentiam, certitudinem presentium et memoriam futurorum sigillum
nostrum presenti pagine est appensum. Datum Hyortholm anno domini
millesimo trecentesimo vicesimo septimo, feria secunda proxima ante
festum beate annunciacionis virginis gloriose.
Afskrift i Bartholins Saml. paa Univ. Bibl.
Tidligere trykt i Pontopp. Annales eccl. Dan. II. 134-35.
|
I s.68
|