|
Borgemestre og Raad i Kjøbenhavn tilskrive Raadet i
Lybæk, at en af deres Medborgere Mester Didriks Gods var ham
uretfærdig frataget i Frisland. Da han nu ikke kan faa det igjen,
uden Lybæk lader et Brev ledsage et fra Kjøbenhavns Stad, der kan
vidne, at det er Stadens sande Segl, der hænger under, og da Raadet
der kjender Sagens Sammenhæng, bede de dette om at hjælpe til, at han
faar sit Gods tilbage.
Honorabilibus viris ac discretis dominis consulibus ciuitatis
Lubicensis consules et schabini ciuitatis Copenhauen quicquid
poterint seruicij et honoris. Vestre discretioni declaramus litteras
per presentes, bona nostri conciuis, magistri Thiderici, in Frisia
esse arrestata minus iuste. Et cum sibi predicta bona restitui
nequeantur, nisi litteram nostram apertam sigillo nostro roboratam
transfigitis vna cum littera vestra ciuitatis manifesta, testando
nostrum esse verum sigillum ciuitatis, quia vobis veritas cognita est
in premissis: insuper vestram discrecionem rogamus precibus
mukiformis, quatinus ad predieta taliter facientes, vt magistro
Thiderico, nostro conciui, bona sua ablata per vestras litteras et
promociones restituantur. Hoc apud vos et vestros in similibus vel
maioribus volumus promereri requisiti. Valete, nobis in omnibus
precipientes.
Honorabilibus viris dominis in Lubeke detur.
Af Urkundenbuch der Stadt Lübeck II. S. 633-34.
|
I s.74
|