|
Ridder Henrik Wend skriver til Raadet i Lybæk, at
dengang han var Høvedsmand over Borgen og Byen Kjøbenhavn, blev en
Snekke ved Indsejlingen overfaldet og taget, men deri havde Staden
Lybæk ingen Del. Længe derefter kom en saakaldet »Vredekogge« fra
Lybæk til ham og udvirkede, at først omtalte Skib blev givet tilbage
til Ejermændene, hvilket han herved vidner.
Omnibus presencia visuris uel audituris Henricus dictus Wend miles
salutem sempiternam in domino et subscriptorum noscere veritatem.
Olim, dum aduocatiam castri et oppidi Copenhauene in regimine tenui,
accidit, quod quedam nauis, wlgariter dicta snikke, in velificatura,
que dicitur anseghelen, per quosdam fuit infestata et demum rebus
ablatis per eosdem infestatores seu inuasores fuerat expugnata et
omnimode subiugata. Et constat michi ex certa sciencia, quod in
consorcio dictam nauim expugnancium ciuitas Lubicensis nullum
cooperatorem siue complicem habuit. Verum longe post expugnacionem
nauis huiusmodi quidam cum liburna ipsius ciuitatis Lubicensis, dicta
vredekogge, aduentantes ad presenciam meam peruenerunt et meo
adiutorio ac ipsorum fideli et affectiua diligencia fuit effectum,
quod prefata nauis ipsis, quibus erat ablata, fuerat restituta. Quod
in uerbo veritatis presentibus protestor, volens, si requisitus fuero
eciam per quemcunque, premissorum veritatem amplioribus et
validioribus assercionibus confirmare. Datum meo sub sigillo anno
domini MCCC tricesimo nono, in festo pentecostes.
Af Urkundenbuch der Stadt Lübeck II. S. 637.
|
I s.75
|