|
Kong Valdemar Atterdag stadfæster Kjøbenhavns
Borgere alle de Friheder, der ere givne dem af tidligere Konger, til
Tak for den Velvilje og Uforsagthed, som de have vist ham og hans.
Nos Waldemarus dei gratia Danorum Sclauorumque rex et dux Estonie
omnibus, presens scriptum cernentibus volumus esse notum, quod nos
attendentes probitatis et promptitudinis merita, quibus dilecti
nostri consules et vniuersi ciues ciuitatis nostre Kopenhauen circa
nos et nostros se gesserunt intrepidos et constantes, volentes eisdem
refundere gratia, qua debemus, omnis ipsorum iusticie debitum
complementum, confirmamus et corroboramus eisdem tam presentibus quam
futuris omnes libertates, immunitates et gratias, quas a
predecessoribus nostris regibus Dacie vmquam habuerant de iure,
scripto vel non scripto, sicut possunt documentis legitimis,
litteralibus vel testimonialibus, demonstrare. Nulli ergo omnino
hominum regno nostro subditorum, aduocatorum, subaduocatorum, vel
quocumque alio nomine nuncupentur, contra hanc paginam confirmacionis
nostre ausu temerario contrauenire vel in aliquo indebite contraire,
sicut indignationem regiam et vltionem seueram decreuerint euitare.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum Roskildis anno domini Millesimo cccxl primo, die dominica
exurge domine.
Orig. paa Perg. i Raadstuearkivet. Kongens Segl
hænger under. Tidligere trykt i Origines Hafnienses 66-67.
|
I s.78
|