|
Klemens Absalonsen, Kannik i Kjøbenhavn, pantsætter til Frue
Kirke hele sin Ret til et Steenhus nordøst (?) for Kjødmangerboderne.
Jfr. Suhm XIII. 550. Rørdams Kirker og Klostre. S. 125-26.
Vniuersis, ad quos presentes littere peruenerint, Clemens
Absolonis, canonicus Hafnensis, salutem in domino sempiternam.
Nouerint vniuersi, me ecclesie beate virginis Hafnis aut eius
procuratoribus, qui pro tempore fuerint, in . . . . marcis puri argenti
Lubicensibus, obulis videlicet et sterlingis, teneri et esse
veraciter obligatum, pro qua quidem pecunie summa totum jus, quod
habeo in domo lapidea cum suo fundo in parte borientali a tabernis
carnificum sita, predicte ecclesie et eius procuratoribus resigno et
ad manus assigno, hoc pacto quod a festo sancti Mikaelis proximo iam
futuro omnes . . . . redditus de eisdem domo et fundo prouenientes
ecclesie cedant supradicte, in sortem principalis debiti minime
computandi, donec prenominate ecclesie per me predicta summa pecunie
siue suis procuratoribus fuerit integraliter exsoluta. In cuius rei
testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum,
dominorum Asceri Fatherssøn et Laurencii Boossøn, meorum
concanonicorum, presentibus est appensum. Datum anno domini mccclx
quarto, sabbato post festum corporis Christi.
Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. af Langebek efter »Orig.
mutil. i vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.
|
I s.90
|