|
dictus rex id efficere hactenus pro sue uoluntatis arbitrio non
curauit, prefatus episcopus iustitiam super hoc sibi a nobis fieri
humiliter postulauit. Verum quia ipsius episcopi nociua grauamina nec
possumus nec debemus, quantumcunque regem eundem sincera diligamus in
domino caritate, conniuentibus oculis pertransire, discretioni uestre
per apostolica scripta mandamus, quatinus regem ipsum et quoslibet
detentores predictorum bonorum et castri predicti, ut ea, cum
fructibus medio tempore perceptis, et qui percipi potuerunt,
restituant vel restitui faciant episcopo memorato, et permittant eum
in ciuitate sua et diocesi, prestita sibi ab eodem rege sufficienti
securitate, libere commorari, attentius moneatis et etiam inducatis
predictum regem ad hoc in speciales terras ipsius ac Roskildensem
diocesim per interdicti, alios autem detentores bonorum ipsorum, seu
impedientes restitutionem huiusmodi, per excommunicationis
sententias, submota difficultate qualibet, compellendo. Non
obstantibus aliqua indulgentia sedis apostolice concessa prefato regi
uel alij, quod excommunicari uel suspendi aut eorum terra interdici
nequeat per litteras sedis eiusdem, que de ipsa non fecerint
mentionem, et indulgentijs ordinibus uestris ab eadem sede concessis,
quod non teneamini per litteras apostolicas de causis cognoscere
uobis a prefata sede commissis, que de ipsis indulgentijs non
fecerint mentionem et constitutione de duabus dietis edita in
concilio generali. Prouiso quod predictum castrum eidem episcopo
restitutum nomine Roskildensis ecclesie ac episcopi memorati per
tales faciat venerabilis frater noster Lundensis archiepiscopus
custodiri, qui predicto regi contrarij non existant, donec dictus
episcopus plenius sit ad eiusdem regis gratiam restitutus. Quod si
non omnes hijs exequendis potueritis interesse, tu, frater episcope,
cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum Lugduni xiiij
kalendas januarii, pontificatus nostri anno quinto.
Pavens Segl hænger under. Bagpaa: Vi compellatur
rex ad restitutionem episcopi Roskildensis per interdictum in
speciales terras regis. Original paa Pergament i Geh. Ark., trykt i
Thork. Dipl. Arn. Magn. I. 158-59.
|
I s.7
|