|
Waldemari quondam regis Danorum, eternam in domino salutem.
Nouerint vniuersi presencium noticiam habituri, quod nos ex
deliberato animo et maturo consilio pociorum regni Dacie propter
varia et grauia dampna, detrimenta et onera, que, vt probabiliter
didicimus, ecclesia Roskildensis perpessa est tempore karissimi
patris nostri predicti, videlicet ex detencione ville Hafnensis et
exactionum suarum omnium, quam jdem pater noster toto tempore vite
sue tenuit et sub ordinacione sua habuit, necnon ex destructione
castri jbidem, quod occasione guerrarum ipsius patris nostri cum
ciuitatibus Allamannie habitarum per ipsos ciuitatenses solotenus
prostratum est et funditus demolitum, insuper eciam propter bona
omnia episcopalia jn terris Ruye et Meonie eiusdem ecclesie pro
memorato patre nostro pro mille marchis puri argenti ponderis
Coloniensis exposita et in pignere obligata, atque propter calicem
aureum, quern predictus pater noster de ecclesia Roskildensi,
aliosque calices argenteos, quos de ecclesiis ac monasteriis terre
Syellendie ob redempcionem castri sui Wordthingburgh habuit et
recepit in refusionem et recompensam aliqualem dampnorum
premissorum, necnon in remedium et solacium anime patris nostri
antedicti, reuerendo jn Christo patri et domino Nicolao, dei gracia
episcopo Roskildensi, successoribus suis et ecclesie Roskildensi
predicte in perpetuum castrum Næbbe cum edificiis suis vniuersis
ceterisque aliis bonis pertinenciis suis et adiacenciis
quibuscunque, videlicet agris, pratis, paschuis, siluis, molendinis,
piscaturis, humidis et siccis, nullis exceptis, quocunque nomine
censeantur et vbicunque consistant, damus, dimittimus, scotamus et
tenore presencium realiter ad manus assignamus jure perpetuo
possidendum. Ceterum prouincias Sæmehæreth et Ramsiohæreth totasque
tres partes regias in ciuitate Roskildensi cum omnibus et singulis
bonis regalibus, theoloneo, homagio, vasallis, bondonibus,
jurepatronatus ceterisque aliis obuencionibus et juribus regiis
vniuersis in dictis prouinciis et ciuitate, nullo penitus excepto,
eidem domino episcopo Roskildensi, successoribus suis et ecclesie sue
in releuacionem qualemcunque dampnorum et onerum prescriptorum pro
tribus milibus marcharum puri argenti ponderis Coloniensis
inpigneramus et titulo veri pigneris tradimus et obligamus realiter
in hiis scriptis, nunquam ab ipso domino Nicolao episcopo vel
successoribus suis aut ecclesia Roskildensi per quemcunque
repetendas, reuocandas siue resumendas, antequam sibi pro memorata
summa argenti fuerit ad voluntatem suam plene et integraliter
satisfactum, prouiso tamen, quod fructus et obuenciones omnes et
singuli, quos et quas ipse dominus Nicolaus episcopus, suc-
|
I s.115
|