|
Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri
episcopo Sleswicensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis
venerabilis frater noster episcopus Roskildensis petitione
monstrauit, quod cum ipse regio metu compulsus regnum Dacie
exiuisset, eo in remotis partibus exulante, omnes sui episcopales
redditus occupati fuerunt, tam castrum de Copmannahafn quam alia loca
ipsius, exinde custodibus eius eiectis alijs custodienda commissa,
que omnia detinentur in eius preiudicium occupata et ea distrahunt
pro suo libito detentores. Quare nos ad supplicationem ipsius, fratri
Symonj de Aluernia ordinis fratrum minorum nostras direximus
litteras, continentes, ut personaliter ad partes illas accedens, in
quibus non possent premissa non esse notoria, Roskildensem ecclesiam
cum predictis castro et locis ceterisque bonis episcopalibus cum
fructibus interim perceptis et qui percipi potuerunt ex eis, eidem
episcopo auctoritate nostra restitui faceret, eumque per se uel per
alium pacifica bonorum omnium possessione gaudere, contradictores per
excommunicationis in personas et interdicti in terras eorum
sententias appellatione postposita compescendo, saluo quod in
personam carissimi in Christo filij nostri regis Dacie illustris ac
terram specialem ipsius per directum sibi mandatum procedere non
deberet. Ceterum dictus frater tanquam vir prouidus et discretus
sollicite in huiusmodi mandati executione procedens, uocatis omnibus,
quos propter hoc uiderat euocandos et cognita super premissis
omnibus, que notoria erant, nec aliqua poterant tergiuersatione
celari plenius ueritate, prefati episcopi nomine venerabili fratri
nostro archiepiscopo Lundensi, procuratori eiusdem episcopi
Roskildensis, ecclesiam, castrum, predicta loca et omnia bona
episcopalia sententialiter assignauit et eundem episcopum restituit
ad omnia supradicta, concedens supradicto archiepiscopo adeundi bona
ipsa et intrandi possessionem predictorum castri, locorum et bonorum
ac retinendi nomine supradicti episcopi liberam facultatem, iniuncto
nichilominus decano et capitulo Roskildensi, ut ipsi
archiepiscopo tanquam procuratori prefati episcopi plenarie in
omnibus responderent, ac Nicolao presbitero et magistro Petro
canonico Roskildensi, qui post recessum prefati episcopi bona
detinuerant predicta, fructus exinde perceptos et qui percipi
potuerunt, dicto procuratori non differrent integre assignare, in
omnes contradictores et rebelles excommunicationis sententiam
generaliter proferendo. A cuius processu quibusdam, uidelicet
magistro Petro canonico Roskildensi dicto cancellario, premissorum
bonorum detentore, et Johanne archiepiscopi (!), qui se pro ipsius
regis procura-
|
I s.8
|