|
Rejnold Goldbæk giver for Afholdelsen af sin, sin Søns og sine
Paarørendes Sjælemesse alle sine Ejendomme i Kjøbenhavn til Dekanatet
sammesteds, hvis Indtægter ere saa ringe, at det næppe kan bære
Navn af Værdighed.
Omnibus presens scriptum cernentibus Reinoldus Goldbeck salutem in
eo, qui est hominis summa salus. Cum dicit Job: breves, dies hominis
sunt, et in temporibus oportunis multi reputantur parentes et amici,
sed cum ingressus fuerit viam universe carnis, ab omnibus negligitur,
quo, ut ait apostolus, dum sit tempus, operemur bonum, sane
intellexi, quod decanatus ecclesie Hafniensis in suis redditibus est
tenuis et exilis, graue est portare nornen dignitatis, ubi fructus
non sequitur, unde realiter possit sustentari, propter metam
caritatis et dilectionem specialem, omnia et singula bona mea Hafnie
situata, a quodam Johanne Ulrici justo titulo acquisita, nullis
exceptis, ob remedium anime mee et dilecti filii mei Jacobi, ad
mensam dicti decanatus, animo deliberato et de consensu heredum
meorum per
|
I s.118
|