|
argentea legitima bona et datiua racione veri mutui michi ac
dilecte vxori mee Katerine in nostre necessitatis articulo
amicabiliter facti teneri et esse veraciter obligattim. Pro quibus
quidem viginti marcis ipsi domino Esberno Jacobi tabernam
pannicidarum cum fundo, quam cum dilecta vxore mea Katerina predicta
optinui, Hafnis dicte dyocesis situatam, in qua nunc residet
Katerina Wedykes, de voluntate et consensu vxoris mee predicte
inpignero per presentes, ita quod idem dominus Esbernus Jacobi eandem
tabernam a quodam domino Johanne Skryuer, priore in Andwortscow, pro
nouem marcis argenti redimat, quam in sua possessione pro suis vsibus
habeat, nec non omnes et singulos fructus et redditus eiusdem taberne
leuare debeat, quousque predictarum pecuniarum summa sibi
integraliter fuerit persoluta, in sortem principalis debiti minime
computandos. Hoc insuper addito, quod si predicta taberna per
incendium fuerit deuastata, quod deus auertat, quicquid et quantum
supradictus dominus Esbernus Jacobi ibidem de nouo reedificauerit seu
meliorauerit, sibi reddere me obligo et astringo. In cuius rei
testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum,
videlicet dominorum Hermanni Tarchow, prouisoris sanctimonialium in
Bergis, et Johannis Mirislai, presbiterorum, presentibus est
appensum. Datum Bergis anno domini mccclxxx quinto, die beati Blasii
episcopi.
Langebeks Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. efter »Orig. membr.
i vor Frue Kirkes Arkiv 1750«
|
I s.123
|