|
sigilli vno latere sculpta est ymago regis in throno sedentis et
septrum in manu sinistra tenentis et ad eius latera hinc inde duo
leunculi erecti sedentes, et in circumferencia illius lateris
continetur sculptum litteris textualibus: sigillum Olaui dei gracia
Danorum Sclauorum Gotthorumque regis, in alio vero latere in medio
sculpta sunt arma regis Dacie, tres leones coronati ad currendum
dispositi, vnus sub alio locum tenens et in illius lateris
circumferencia sculptum est eciam litteris textualibus: clipeus Olaui
dei gracia Danorum, Sclauorum, Gotthorumque regis necnon sigillo
illustris principis et domine, domine Margarete dei gracia Norwegie,
Swecieque regine, Magni eadem gracia archiepiscopi Lundensis,
ceterorumque episcoporum et nobilium, quorum nomina in tenore
subscripte littere inferius exprimuntur, sigillatas, produxit,
publicauit et per me notarium subscriptum legi fecit, quarum
litterarum tenor sequitur in hec verba: Olauus osv. se Nr. 79. Et
ego Jacobus Johannis, clericus Roskildensis dyocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis productioni, publicacioni
et vniuersis aliis suprascriptis, dum sic et agerentur et fierent, vt
premittitur, vna cum prenorninatis testibus presens interfui, eaque
sic fieri vidi et a udiui et in hanc publicam formam redegi, manu mea
propria fideliter conscripsi signoque et nomine meis solitis et
consuetis signaui, rogatus et requisitus in testimonium premissorum.
Et ego Jacobus Kanuti, clericus Roskildensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis productionj, publicacionj
ac vniuersis aliis suprascriptis, dum sic fierent et agerentur, vt
premittitur, vna cum prenominatis notario et testibus, presens
interfui, eaque sic fieri vidi et audiui, manu mea propria subscripsi,
signoque etnomine meis solitis et consuetis signauj, rogatus et requisitus in testimonium premissorum.
Orig. paa Perg. i Geh. Ark. med Notarialtegnet.
|
I s.127
|