|
placito nostro ciuili propter hoc specialiter constituti viri
discreti, videlicet dominus Gerardus Hinrici Oom, canonicus
Roskildensis, ex vna parte, et Sywardus Stenwey, proconsul noster, ex
alia parte, nomine suo et suorum puerorum videlicet Rotgeri,
Gerardi et Katerine, pro omnibus et singulis bonis hereditariis post
mortem Hinrici Oom et Katerine vxoris sue et filij sui Laurencij
Oom derelictis et inter se legaliter et amicabiliter diuisis,
quilibet eorum pro se et suis heredibus alium quittum dimisit et
penitus excusatum, ita tamen, quod curiam, in qua pronunc Sywardus
Stenwey, gener predicti reuerendi dominj Gerardi, sitam inter
tabernas pannicidarum, personaliter habeat cum omnibus suis
pertinenciis, idem dominus Gerardus ad manus predicti Sywardi libere
et voluntarie retignemit cum omni iure sibi in illa curia post
mortern parentum suoruin et fratris sui Laurencij competenti perpetuo
possidendam. Sywardus vero resignauit et assignauit necnon scotauit
eidem domino Gerardo tres fundos seu curias, videlicet vnam apud
curiam Bryggow orientaliter continue sitam ad forum orientale se
funditus extendentem tam in longitudine quain latitudine sua. Item
alteram curiam ex opposito circa curiam Reynburgh, in parochia beati
Nicolai pariter sitas, item terciam curiam in platea
Thydeskemannegade in latere boreali in parochia beate virginis,
curie Jacobi Lybikæ occidentaliter continuam, cum omnibus iuribus
sibi in illis curijs et fundis pertinentibus, iure perpetuo
possidendas vel possidendos. In cuius rei firmiorem euidenciam
sigilla nostra presentibus sunt appensa. Actum et datum anno, die et
loco supradictis.
Orig. paa Perg. i Geh. Ark. De 5 første Segl ere borte, i de
2 sidste ere Bomærker.
|
I s.129
|