|
Pave Innocens III. befaler Biskop Eskil i Slesvig,
at han under Biskop Nielses Fraværelse skal ændre alt, hvad der er
sket til hans Skade.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri
episcopo Slesvicensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis
venerabilis frater noster episcopus Roskildensis petitione
monstrauit, quod eo, procurantibus sibi odium regium quibusdam suis
inimicis et emulis manifestis, a regno Dacie recedente post
occupationem et inuasionem bonorum episcopalium, multa circa
institutiones ecclesiarum et beneficiorum vacantium in sua ciuitate
ac diocesi et decimas ac iura episcopalia et possessiones
episcopales, que temere detinentur, in sue iurisdictionis preiudicium
sunt presumta. Unde cum non sit debitum neque decens, ut ipso
exulante sua iurisdictio in sua ciuitate ac diocesi ausu temerario
per aliquos eneruetur, fraternitati tue per apostolica scripta
mandamus, quatenus ea omnia, que tam contra premissas institutiones
quam alia post discessum suum a regno inueneris in eius preiudicium
temere attemptata, in statum debitum studeas legitime reuocare,
contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione
|
I s.9
|