|
vniuersis presentibus et futuris, quod consilio dilectorum
nostrorum Roskildensis et Hafnensis capitulorum super hoc specialiter
communicato, certa et legittima causa, videlicet diuini cultus
augmentandi, suadente, latori presentium Jacobo Dachslaap carnifici
et vxori eius dilecte et heredibus eorundem fundum quendam in
carnificio Hafnis in plathea Byørnebrogade situm damus et tradimus
perpetuo possidendum. Eidem tamen fundo certum annuum censum de mero
consensu suo inponimus nunquam minuendum vel augendum perpetuis
temporibus duraturum. Ita quod ille Jacobus, qui illum fundum
pronunc tenet, et quilibet alius post eum, ad quem illum fundum siue
per successiodem hereditariam siue per quamcunque aliam
alienacionem aluolui contigerit, siue edificatus fuerit siue non,
capitulo Hafnensi vnum solidum grossorum quolibet anno feria sexta
proxima ante diem beati Michaelis archangeli ad sustentacionem diuini
officii sub pena trium marcharum exsoluere teneatur sine remissione
aliqua. In cuius rei testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis
dilectorum nostrorum Roskildensis et Hafnensis capitulorum
presentibus est appensum. Datum anno domini millesimo cd septimo,
vigilia sancti Andree apostoli.
Udenpaa: Littera super vno solido grossorum i Biørnebrogade, nu
kallet Kiøtmangergaden. Afskrift af Langebek i Diplomatariet i Geh.
Ark. af »Orig. membr. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.
|
I s.135
|