|
Biskop Peder i Roskilde overdrager til Joh. Brun en Grund i
Bjørnebrogade.
Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus dei gracia episcopus
Roskildensis salutem in domino sempiternam. Notum facimus vniuersis
presentibus et futuris quod consilio dilectorum nostrorum
Roskildensis et Hafnensis capitulorum super hoc specialitet
[communicato], certa et legittima causa swadente, videlicet diuinj
cultus augmentacione, latoribus presencium Johannj Brwn, dilecto
nostro villano Hafnensi, et vxori sue dilecte et heredibus eorundem
quendam fundum, in longitudine cxxvj in latitudine vero xxxvj vlnarum
spacia continentem, Hafnis in platea Byørnebrogadæ ad orientem et
parte meridionali immediate iuxta fundum cuiusdam Ysaac situatum
damus et tradimus perpetuo possidendum, eidem tamen fundo [certum]
annuum censum de mero consensu suo imponimus nunquam minuendum vel
augendum perpetuis temporibus duraturum, ita quod ille Jobannes Brwn,
qui illum fundum pronunc tenet, et quilibet alius post eum, ad quem
illum fundum siue per suceessionem hereditariam siue per quamcunque
aliam alie-
|
I s.135
|