|
Væbner Hemming Nielsen lejer af Kapitlet en Gaard i Klædeboderne.
Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus
Hemmingus Nicolai, armiger, salutem in domino. Nouerint vniuersi
presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam
curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensis pertinentem in vico
Pannicidarum sitam, in qua quidam ciuis Haffnensis dictus Store
Heyno nunc residet, ad dies meos, vxoris mee Lucie, quam nunc
habeo, necnon liberorum nostrorum de nobis inuicem genitorum
conductiue accepisse sub condicionibus infrascriptis. Primo quod
ego et vxor mea prefata tutoribus dicte ecclesie, qui pro tempore
fuerint, octo marcas Lubicenses ad dies nostros, liberi vero nostri,
quos post nos relinquimus superstites, decem marcas lubicenses ad
dies suos, duobus temporibus annj, videlicet medietatem infra pascha
et alteram medietatem infra festum sancti Michaelis tempestiue et
expedite in bona moneta et datiua pro pensione annua erogemus.
Item predictam curiam bene edificemus et edificatam in bono
esse et statu cum tectura lapidea conseruemus. Item edificia in
dicta curia modo constructa et per amplius construenda nullo modo
vendamus nec ....... locemus sine consensu capituli
supradicti. Item tributa et alia ..... osv. In cuius rei
testimonium sigillum meum vnacum sigillis discretorum virorum
Mathie Johannis et Kanuti Johannis alias Scriffuer dicti ciuium
Haffnensium presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini
mcdlxxxiij feria quarta post festum beati Bartholomei apostoli
gloriosi.
Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.
|
II s.149
|