|
veri mutui teneri et esse veraciter obligatum. Pro qua quidem
pecunie summa eidem Martino Gregorii dimidietatem cuiusdam curie in
parochia beati Petri Hafnie, videlicet juxta pretorium vno saltem
vico intermedio contigue ad australem et immediate juxta curiam,
quam pronunc inhabitat Johannis Nicolai, in qua quidem curia quedam
domus lapidea est instructa ad borealem, nec non ab ecclesia beate
Virginis directe ad occidentalem partes(!) site. Cuius vero curie
vnam medietatem cum vna taberna et fundo apud portam ipsius curie de
quadam discreta matrona nomine Cristina Abrams bone memorie, alteram
vero medietatem de quodam Ebbone Abramsøn predicte Cristine filio,
prout placitum ville Hafnensis minime latet, iusto emptionis titulo
acquisiui. Iam supradicte curie dimidietatem borealem cum omnibus
pertinentiis suis humidis et siccis, alte basseque in dicta dimidia
curia seu fundo qualitercunque constitutam cum memorata taberna et
ipsius taberne fundo iuxta communem piateam ab antedicte porta curie
in austrum mensurando septem vlnas Syalendenses, vno quarterio
minus, in latum nec non infra curiam ad occidens decem vlnas
Syalendenses in longum continentem, sicque deinceps totius ipsius
curie dimidium spatium ad vtrumque finem mensurando ad triginta annos
continuos nullatenus redimende inpignero per presentes sub
conditionibus infrascriptis, quod prelibatus Martinus Gregorii suique
heredes dimidietatem curie prenotate disponendi, ibique de nouo iuxta
suorum facultatem et beneplacitum edificandi atque ad vsus suos
omnimodos sine quorumlibet contradictione convertendi, donec per me
vel meos heredes ab ipso Martino vel suis heredibus legittime
redimatur, liberam habeant potestatem. Item supradictis triginta
annis elapsis, si mihi vel heredibus meis sepedictam dimidiam curiam
redimere contigerit, extunc omnia edificia, cuiuscunque nomine
censeantur, per ipsum Martinum suosve heredes ibidem constructa sine
instaurata secundum discretionem et arbitrium sex virorum
fidedignorum vtrimque sumendorum ante summam principalis debiti in
tali moneta, vt premissum est, et nullo alio valore, die quo
principalis summa persoluatur, redimantur, diesque sancti Michaelis
pro redemptionis termino semper habeatur. Item facultate redimendi
dimidiam curiam antedictam per me seu heredes meos se suppetente,
extunc ego in proximo die placitali ante festum sancti Johannis
baptiste in placito Hafnensi coram fidedignis anno, quo redimatur,
eidem Martino suisve heredibus publice declarabo aut heredes mei
declarabunt. Item obligo me et heredes meos ipsi Martino heredibusque
suis sepe dictam dimidiam curiam ad appropriandum et disbrigandum ab
impetitione
|
II s.31
|