|
sules Hafnenses, salutem in domino. Coram omnibus, quorum
interest vel interesse poterit quomodolibet in futurum, in verbo
veritatis per presentes vniuoce protestamur, quod sub anno domini
mcd tercio, vigilia natiuitatis domini in placito nostro ciuili
pluribus fidedignis presentibus constitutus honorabilis vir et
discretus dominus Ascerus Petri, presbiter Roskildensis dyocesis,
quandam curiam cum omnibus pertinenciis suis in platea Nørrægadæ in
parochia beate Virginis Hafnis sitam, eidem domino Ascero Petri,
matri sue nomine Thyræ fratribusque suis videlicet Matheo Petri et
Johanni Petri hereditario iure jnuicem spectantem cuidam conciui
nostro Petro Jacobi tam ex parte matris fratrumque suorum quam ex
parte propria vendicionis titulo alienauit et scotauit, prout
consensus et voluntas personarum antedictarum in eodem placito nostro
ad hec accedebat, iure perpetuo possidendam. In cuius rei
testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum anno et
die quibus supra.
Af Seglene findes kun Nr. 3 og 5, med Bomærker. Orig. paa Perg. i
Geh. Ark. Udenpaa med en senere Haand: Thette breff er tiil then gord
som wi køpte aff Helligestis ligennes poo Nørregadhe.
|
II s.34
|