|
Jens Nielsen lejer af Kapitlet en Grund nord for Erkebispens
Gaard.
Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Nielsson villanus
Haffnensis salutem in domino. Constare volo vniuersis presentibus et
futuris, me a venerabili capitulo Haffnensi quendam fundum ecclesie
beate virginis ibidem pertinentem apud curiam domini archiepiscopi
Lundensis ad boream situm, in quo jam habito, ad dies meos, vxoris
mee Cristine Nielsdatter, quam jam habeo, et ad dies liberorum
nostrorum conductiue habuisse, sub conditionibus infrascriptis: primo
quod pro pensione dicti fundi dabimus omni anno sex solidos grossorum
bone monete et inter mercatores bene datiue, tres solidos ante festum
beati Michaelis et alios tres infra festum pasche tempestiue
persoluendos. Item ipsum fundum bene edificemus cum tectura lapidea
et edificatum in bono statu conseruemus atque edificia sua in ipso
constructa sine consensu et plena voluntate capituli predicti nullo
modo vendamus vel quomodolibet alienemus. Item tributa et alia queuis
onera, que ipsi fundo fuerint inposita ex mandato principum vel
ville temporibus nostris, soluere teneamur sine vlla recompensa.
Item rescriptis non seruatis articulis presentes littere nullius sint
roboris vel momenti. Item nobis ambobus et liberis nostris de
|
II s.65
|