|
Præsten Asser Jensen giver Klavs Pedersen i Medgift 4 Boder vesten
for S. Peders Kirkegaard.
Omnibus presens scriptum cernentibus Ascerus Johannis presbyter,
quondam vicarius in ecclesia Haffnensi, salutem in domino. Nouerint
vniuersi presentes et futuri, quod recognosco me discreto viro Claws
Petri villano Haffnensi latori presencium et vxori sue Cecilie, quam
pronunc habet, quatuor tabernas cum fundis earum michi justo
empcionis titulo de domino Lale aduolutas, quarum fundi extendant se
versus boriam vsque ad fundum, quem dedi vicariis in ecclesia
Haffnensi in salutem anime mee et parentum meorum, occidentaliter et
contigue a cymiterio ecclesie sancti Petri Haffnis, cum longitudine
et latitudine et omni jure meo, nullis demptis, causa dotis, dicte
Mæthegaffue, dedisse, contulisse, scotasse er ad manus eorum realiter
assignasse perpetuo possidendas. Sub tali articulo, quod eligam michi
vnam paruam semitam in fundo suo cum janua tempore vite mee ad
introeundum cymiterium sancti Petri. Me autem de medio sublato
addatur illa semita ad fundum tabernarum suarum, sicut prius, libere
sine contradictione quorumcumque. Item obligo me et heredes meos ipsi
Claws Petri, vxori sue prefate et heredibus suis predictas quatuor
tabernas cum fundis earum et pertinentiis suis quibuscunque astare,
appropriare et totaliter disbrigare sine reclamatione quorumcunque.
In cuius rei testimonium sigilllum meum vna cum sigillis virorum
discretorum, videlicet Arnoldi Kruse, proconsulis Haffnensis,
Bertoldi Quatz et Nicolai Ebbonis, consulum ibidem, et Johannis
Tyconis, villani ibidem, presentibus est appensum. Datum Haffnis anno
domini mcdxl octauo, feria quinta pasche.
5 Segl hænge under. Bertold Quatzes er adeligt og Jes Tygesens
har et Skjold med to Hunde og en Hund paa Hjelmen. Orig. paa Perg.
i Geh. Ark
|
II s.84
|