|
Kapitlet udlejer en Grund i St. Klemens Sogn i Vestergade fra den
østre og søndre Støtte paa Brønden til Vombestrædet.
Omnibus presens scriptum cernentibus Kanutus Michaelis decanus
Haffnensis totumque capitulum ibidem, salutem in domino. Constare
volumus vniuersis presentibus et futuris, nos ex vnanimi consensu
discreto viro Andree Clementis ciui Haffnensi midietatem cuiusdam
fundi ecclesie beate Marie virginis pertinentis in parochia sancti
Clementis versus plateam vulgariter dictam Wæstregadæ siti, cum tanta
longitudine et latitudine, quantas sibi dimisit quidam Ericus Smith,
sicut patet in patenti eius litera sibi super hoc confecta, et deinde
a columpna orientali et australi putei vsque ad aliam plateam vel
vicum proprie dictum Wombestrædet, ad dies suos et vxoris sue Marine,
quam iam habet, nec non liberorum suorum de se inuicem genitorum
conduitiue dimisisse, sub condicionibus infrascriptis, primo
videlicet quod mediam marcham argenti bone monete et bene datiue
duobus terminis anni, videlicet xv grossos infra diem pasce et alios
quindecim grossos tempestiue infra diem sancti Michaelis ratione
pensionis annis singulis erogabunt. Item predictam curiam edificabunt
et edificatam in bono statu conseruabunt, et quicquid in ea de nouo
construxerint, sub tectura lapidea conseruabunt. Item edificia modo
constructa et peramplius construenda nullo modo vendant nec
quomodolibet alienabunt sine consensu capituli supradicti. Item
tributa et alia queuis onera, si que ex mandato principum vel ville
ipsi curie imposita fuerint, temporibus suis absque vlla recompensa
soluere teneantur. Item predictis articulis uel aliquo eorum non
seruatis,
|
II s.87
|