|
To Kardinaler skænke 100 Dages Aflad til dem, som paa visse Dage
søge Hellig Trefoldigheds Alter i Vor Frue Kirke.
Bartholomous tit. sancti Clementis, Jacobus tit. sancti Crisogoni,
divina providentia sacrosancte Romane ecclesie presbyteri
cardinales, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus,
presentes litteras inspecturis, salutem in domino sempiternam. Etsi
quelibet loca sanctorum sunt pia et prompta devotione a Christi
fidelibus veneranda, dedicata in honore[m] sancte et individue
trinitatis, qui unus est et verus omnium creator, deus et expiator
mentium et earum director ad ipsum, sunt tanto venerabilius
honoranda, quanto ipsa beata trinitas immediatius et liberius
effundit gratias in cordibus devotorum. Cupientes igitur, ut
capella ad altare sancte et individue trinitatis, situm in ecclesia
collegiata sancte Marie de Haffnis Roskyldensis dyocesis, congruis
frequentetur honoribus, et a Christi fidelibus iugiter veneretur, ac
in suis edificiis debite reparetur, conservetur et manuteneatur,
librisque ac calicibus ac aliis ornamentis ecclesiasticis decoretur,
fulciatur et laudabiliter muniatur, in ea quoque cultus augmentetur
divinus, et ut ipsi Christi fideles eo libentius confluant ad eandem,
quo ibidem ex hoc celestis gratie dono se uberius conspexerint
refectos: nos cardinales prefati et quilibet nostrum humilibus,
dilecte nobis in Christo Anne filie Petri Andree et dilecti filii
Jacobi Clauson, eiusdem capelle dotatoris, nobis super hoc factis
supplicationibus inclinati, de omnipotentis dei misericordia et
beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus
et singulis Christi fidelibus vere penitentibus et confessis, qui
eiusdem sancte trinitatis, pasche, gloriose virginis Marie
assumptionis, sancti Michaelis archangeli, ac dicte ecclesie
dedicationis celebritatum diebus, eandem capellam devote visitaverint
annuatim, et ad reparationem et manutentionem ipsius manus
porrexerint audiutrices, centum dies de in-
|
IV s.101
|