|
tamque terciam partem decimarum iuxta ritum et consuetudinem
aliorum parrochiarum eiusdem diocesis Roskildensis sentencialiter
adiudicari.
Ex aduerso vero decanus, cantor et canonici supradicti, nomine
et ex parte tocius capituli dicte collegiate ecclesie Haffnensis de
impeditionibus, molestacionibus, vexacionibus, perturbacionibus et
impedimentis prenarratis absolui et dictam terciam partem decimarum
annone, iuxta indultum et priuilegium premissa ac antiquissimam
prescripcionem, mediante iusticia, sibi adiudicari(!). Partibus
igitur hinc inde de vlterioribus probacionibus producendis,
dilacionibus et terminis habendis et concedendis interrogatis, quibus
singulis hinc inde per partes solenniter et expresse renunciatis
prescriptus magister magister Clemens, officialis et iudex vt supra
pro tribunali sedens, auditis et uisis hinc inde parcium
probacionibus, responsionibus, excepcionibus, allegacionibus
cognitisque ad plenum ipsius cause meritis seruatis seruandis, de
prescriptorum uenerabilium dominorum, prelatorum et jurisperitorum
assessorum suorum assensu et maturo consilio communicato, Cristi
nomine inuocato, solum deum, vt apparuit, pre oculis habens,
diffiniuit, sentencialiter declarauit (decreuit) et pronunciauit
dictam terciam decime predialis annone, super qua lis et
controuersia inter dictas partes agitur et monetur, spectare debere
ex consuetudine legitime prescripta ac priuilegio approbato futuris
temporibus, prout preteritis, pristinis et modernis, spectabant
plebano et canonico prefate collegiate ecclesie beate virginis
Hafnensis, cuius prebende incorporata est ecclesia sancti Clementis
ibidem, in toto cedere, administrari integre et per solui dictosque
parrochianos prescripte ecclesie sancti Clementis ad solucionem
dictarum decimarum, vt premittitur, condemnauit, confirmacionem
donacionis in suo uigore et robore duratura approbauit, donec et
quousque dictum priuilegium per legitima et euidenciora documenta in
posterum, si contigerit, fuerit reprobatum. Super quibus omnibus et
singulis dictus dominus decanus ex parte capituli petiit sibi a me
notario publico subscripto fieri vnum uel plura publicum instrumentum
seu publica instrumenta, tocies quocies fuerit oportunum.
Acta sunt hec anno, indictione, pontificatu, mense et die, quibus
supra, presentihus ibidem honorabilibus viris dominis Birgero Petri,
perpetuo uicario ecclesie Roskildensis, Johanne Rødh in Schilskør,
Laurencio Jacobi in Snessør et Johanne Petri in Krumrup, ecclesiarum
rectoribus, testibus ad premissa uocatis et rogatis.
Et ego Johannes Frost, clericus Ottoniensis dioecesis, publicus
imperiali auctoritate notarius osv.
Langebeks og fleres Afskrifter i Dipl. i Geh.-Ark. Det er
tydeligt, at i det mindste Langebek ikke har haft Originalen for sig.
Tidligere trykt i Orig. Hafn. S. 153-56.
|
IV s.115
|