|
Kongeligt Retterthingsvidne om, at Hr. Johannes Jakobsen, Kannik i
Aarhus, skænkede sin Gaard til Vor Frue Kirkes Bygning i Kjøbenhavn.
Waldemarus dei gratia Danorum Slauorumque rex, omnibus presens
scriptum cernentibus salutem et gratiam. Nouerint vniuersi, quod sub
anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo, dominica proxima
post diem natiuitatis beati Johannis baptiste, constitutus in placito
nostro iustitiario dominus Johannes Jacobson, canonicus Arusiensis,
viro discreto et honesto domino Johanni Krak canonico Roskildensi, ex
parte fabrice ecclesie virginis gloriose Marie Hafnis, fundum suum,
quem edificauerat quidam Germundus villanus ibidem suis edificiis et
conduxerat pro quatuor solidis grossorum Turonensium ab ipso domino
Johanne, quolibet anno in festo natiuitatis beate virginis sub pena
remotionis ipsarum domorum persoluendis, scotauit et legauit. Hoc
diligenter prouiso et adiecto, quod ipse dominus Johannes Jacobsøn
censu predicto ipsius fundi ad dies suos libere vti debeat et
gaudere. Post eius autem obitum tutores eiusdem ecclesie beate
virginis, quicunque fuerint, pro anniuersario, quolibet anno, die quo
ipse Johannes decesserit, in remedium anime sue, patris sui Jacobi
Ingwarson et matris sue Margarete, in choro eiusdem ecclesie in
perpetuum celebrando, canonicis, qui huic in vigiliis et missa
interfuerint, dimidietatem dicti census, inter ipsos distribuendam,
vt ibidem moris est, erogabunt annuatim, reliquam autem dimidietatem
ordinent pro vsibus ecclesie eiusdem, prout coram deo voluerint
respondere. Si vero domus in eo jam constructas ipse Germundus
remouere
|
IV s.9
|