|
natis pro animabus omnium fidelium defunctorum parentumque meorum
et anima mea anniuersarium perpetuum celebrabunt, et vnus solidus
grossorum exponatur annuatim ad fabricam ecclesie; pecunie vero, que
supersunt, ponende sunt ad festum ecclesie, vt, cum necessitas curie
exegerit, pro melioracione eius exponantur. Quos quidem vicarios
deputo et confirmo predicte curie preuisores cum tutoribus ecclesie,
vt, si ipsi tutores desides aut remissi fuerint ad tenendum predictam
curiam in bono statu, ex tunc vicarij prefati plenam habeant
potestatem ipsam sub se acceptandj, habendi et diuinum seruicium ex
ea, vt premittetur, faciendj, sicut coram deo altissimo voluerint
respondere. Item reuerendo patri meo domino episcopo Roskildensi vnum
par boum de optimis. Item ecclesie mee Balderup vnum jumentum. Item
ecclesie Maløwe similiter. Item conventuj fratrum minorum in Haffnis
vnum bouem magnum. Item conventuj sancti spiritus ibidem vnum
jumentum et egrotantibus vnum lectum, scilicet puluinar,
coopertorium et duo lintheamina. Item egrotantibus in hospitalj
sancti Georgij vnum talentum ordej. Item scolaribus et aliis
pauperibus vnum balneum. Item domino Jacobo Kaare vnam equam griseam.
Item domino Johanni Hermannj vicario vnum polidrum et ancille eius
vnam vaccam. Item domino Jacobo Johannis vicario similiter vnum
polidrum et ancillo sue vnam vaccam. Item cuilibet puerorum Hinricj
pistoris vnam vaccam. Item Olauo Johannis vnum talentum brasij et
ancille sue Botilde vnam vaccam et quatuor oues. Item cuilibet
ecclesie parochialj in Haffnis tres solidos. Item Petro Nicolaj
scolari pro scolis suis attemptandis vnum polidrum. Item Botilde
organiste quatuor oues. Pro premissis bonis meis, ceterisque aliis
hic non expressis, acceptandis et in melius pro anima mea
distribuendis subiicio fratrum meorum potestatj et arbitrio, quos
instituo heredes vniuersales atque exequtores presentis testamentj et
procuratores cum potestate alium uel alios loco suj substituendj, vt,
si quis conquerens de me pro debitis damnis aut iniuriis, de bonis
meis faciant cuilibet plenariam satisfactionem et emendam. Ceterum
propter juramentum dudum inter nos fratres prestitum, quod nullus
nostrum dare debeat aut alienare quidquam bonorum suorum sine
requisicione et consensu alterius, protestor et recognosco, si me
antequam eos de hac vita contigerit euocarj, me nullam donacionem aut
alienacionem aliquorum bonorum meorum alicuius importancie contra
voluntatem fratrum meorum peregisse. Si quid contrarium quouis
ingenio, quod absit, introductum fuerit, hoc per errorem et malam
subtilitatem profiteor esse procuratum et factum atque cassum et
irritum habendum.
|
IV s.126
|