|
infrascripta cedula plenius continetur, quam coram prescripto
venerabili domino officiali pro tribunali sedente circumsedentibus
atque circumstantibus alta et intelligibili voce legit, cuius tenor
sequitur et est talis: venerabilis domine iudex, nos prelatus et
procuratores capituli ecclesie beate Marie virginis altaris sancti
Michaelis ibidem et domini Martinj perpetui vicarij altaris eiusdem
principalis nostri propter nimiam ampliationem terrarum et dilacionem
et alia grauamina inferenda, de quibus verisimiliter timemus,
appellamus in tota causa ista ad dominum nostrum reuerendissimum
archiepiscopum Lundensem judicem nostrum immediatum, et petimus nobis
responderi de apostolis primo, secundo, tertio et peremptorie
instanter, instancius et instantissime. Super quibus omnibus et
singulis dictus prelatus me notarium publicum infrascriptum equam
auctenticam personam cum instancia requisiuit, vt sibi super
hujusmodi conficerem vnum uel plura publicum instrumentum seu publica
instrumenta, tocieus quociens visum fuerit oportunum. Acta sunt hec
anno, indictione, pontificatu, mense, die, hora et loco quibus supra,
presentibus honorabilibus viris dominis Johanne Cleti (Clementis?)
perpetuo vicario dicte ecclesie Roskildensis, Johanne Willechinj et
Andrea Nicholai presbyteris testibus ad premissa vocatis specialiter
et rogatis.
Et ego Johannes Ffrost, clericus Ottoniensis dyocesis, publicus
jmperiali auctoritate notarius, quia hujusmodi appellacionis
interpositioni grauaminum allegatorum apostolorum peticioni
omnibusque aliis superius consignatis, dum sic, vt premittitur,
fierint et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui,
eaque sic fieri vidi et audinj, jdeoque hoc presens publicum
instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci et in hanc
publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis
signauj vocatus et requisitus in testimonium omnium et singulorum
premissorum.
Udenpaa: Instrumentum prime appellacionis. Instrumentum
appellacionis [quo (?) officialis episcopi Roskildensis dedit
magistro Jasparo decano Haffnensi apostolos refutatorios.] (Det
indklamrede er overstreget.) Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.
|
IV s.136
|