|
Peder Ungers Klage over at Vikaren Jakob Jensen havde frataget
hans afdøde Broder Jens Ungers Bo et Breviarium.
Coram vobis, venerabiles et egregij domini Tilmanne Slecht, alme
vniuersitatis studij Haffnensis rector dignissime, et Cristierne
Petri, decretorum doctores excelleutissimi, in hac causa siue causis
judices commissarij seu delegati, per reuerendissimum in Christo
patrem et dominum archiepiscopum Lundensem etc., ego Petrus Vngar
conqueror de honorabili viro domino Jacobo Johannis, vicario ecclesie
Haffnensis, quod cum frater meus dominus Johannes Vngar in lecto
egritudinis sue jacuit, et predictus dominus Jacobus ad ipsum
multociens intrauit ac secum horas canonicas legit, horis tandem
finitis accepit dictus dominus Jacobus librum breuiarium eiusdem
domini Johannis Vngar ponens se ad mensam egrotantis perspiciendo
ipsum, qui statim dixit, quod nunquam antea illum librum ita
plenariter perspexerat, sicut tunc temporis et surrexit petens eundem
dominum Johannem egrotantem, ut vellet sibi concedere librum suum cum
licencia portandi ipsum ad domum secum; ad cuius instanciam dictus
frater meus egrotans respondit, quod nullomodo potuit carere libro
suo, sed tamen pro ista vice solum vellet sibi ipsum concedere tali
condicione, quod reportaret ipsum, quamcito tempus legendi horas
instaret. Et sic dominus Jacobus librum concessum secum ad domum
deportauit, et satis tempestiue, antequam essent legende hore
canonice, reportauit. Postmodum autem quamcito legissent horas.
simul ex eodem libro, semper ipso domino egrotante irrequisito et
nesciente eundem librum tamquam ut prius secum asportauit. Sed
vltimo cum vidit ipsum egrotantem in extremis fatigari, tunc librum
apud se retinuit et ipsum vlterius non reportauit. Et quia tunc
temporis non potui opidum Haffnense intrare, destinaui quendam
presbiterum et vnum clericum nuncios meos ad petendum et exigendum
ab ipso domino Jacobo predictum librum meum, quibus respondit, quod
frater meus defunctus concessit sibi hunc librum, quem libenter
reddidisset heredibus statim post mortem fratris mei, si heredes
velocius exigissent(!). Statim postea predictus dominus Jacobus cum
suo domino Johanne Hermanni
|
IV s.143
|