|
predicti libri violenciam et inuasionem bonorum meorum
defenderunt, fauerunt et ratum habuerunt. Vnde quum ipsi vicarij in
tali commercio scelerati spolij concordes illam donacionem ipsis
coniunctim et diuisim per me et fratrem meum assignatam propter
ipsorum rathihabicionem et ingratitudinem et impugnanciam
testamenti fratris mei defuncti reuocaui et hic judicialiter reuoco,
irrito et casso atque reuocatam habendam per vestrum judicium.
Peto michi igitur fierj restitucionem rerum huiusmodi spoliatarum
ante omnia et possessionem adiudicari spoliatoresque ad restituendum
ablata atque donata et legata cum fructibus inde perceptis a
tempore ocupacionis et qui percipi potuerunt cum damnis et interesse
insuper et carencia libri breuiarij, estimo damna in duplo maiora,
quam empcio ipsius libri se extendit, salua tamen vestra judiciali
taxacione per vestram diffinitiuam sentenciam compelli, juris autem
beneficio addendi, minuendi, mutandi et corrigendi semper saluo, item
ad probacionem necessariam seu solum ad ea que mee sufficiunt
intencioni me astringens et non vltra, de quo protestor.
Item protestor eciam expensas meas michi esse soluendas in lite et
extra litem et adhuc faciendas et recuperacionem damnorum et
injuriarum.
Item predicti vicarij vendiderunt predictum librum meum. quem
sciuerunt rem litigiosam, vnd(!) peto michi fieri debitam emendam
juxta juris exigenciam tam a venditoribus quam ab emptore.
Item commisi cuidam rustico quendam juuenem equum ad pabulandum,
ne destrueretur hiemalibus frigoribus. Modicum postea jntellexi ipsum
dominum Jacobum velle lites excitare super eodem equo meo, jdeo
eundem equum, antequam rusticus tractus erat in causa per citacionem
ad comparendum Roskildie in judicio, sub possessione mea propria
receperam et post citacionem asstrinxi memetipsum per literam meam
apertam paratum esse coram judice meo ad standum juri et faciendum,
que leges patrie expostulant in hac causa. Postea personaliter
comparui Roskildie recognoscens publice me esse verum istius equi
proprietarium et defensorem, et quod idem equus maneret conseruandus
in propria mea possessione usque ad finem litis. Et quamuis causa
nichil tangebat eundem rusticum, sicut quilibet vtens racione habet
iudicare, nichilominus dominus officialis adiudicauit rusticum
reddere domino Jacobo expensas duarum marcarum et equum suum
perditum, quem rusticus nunquam habuit necque vidit. Quomodo
materia istius causa ventilata fuerat a primo ad vltimum, est
|
IV s.147
|