|
tamen ipsum librum eis nunquam tradidit nec in vltimo mortis
articulo eis tradere voluit, sed fecit donaciones in suo testamente
denominari, quas vicarii pro anniuersario suo habere deberent et
contentari.
Et quod dominus Jacobus dicit ipsum breuiarium existentem apud se
fratre meo mortuo, per hoc non wult fateri, quomodo adeptus est eum,
licet in priori articulo excusat se de violenta inuasione istius rei.
Vlterius dicit illum librum tamquam rem ad proprium dominum esse
devolutam, quod minime verum est, quia vicarii nunquam dominium
istius rei habuerant, ergo non domini istius rei sunt nec erunt nisi
cum consensu meo, quia exposui tantum pro emptione istius libri sicut
frater meus, et quia nemo potest plus iuris in alium transferre,
quam ipsemet habet, et secundum canones, si alicui legate sunt res
aliene, talis donatorius tenetur illi restituere cuius sunt, vt
habetur in textu et glosa c filius de testamento. Ipse dominus
Jacobus vlterius specificat hic, quomodo prefatus liber de manu ad
manum saltauit. Primo dicit et fatetur, quod ipse assignauit priori
suo domino Johanni Hermanni, et quod dominus Hermannus consequenter
assignauit capitulo tamquam rem ad proprium dominum deuolutam,
confessio autem predictorum dominorum Jacobi et Hermannj, vt hic
ostenditur, est contraria prioribus; et qui dicit iam vnum et postea
aliud, ipse est varius et vacillans in dictis suis et non credendus.
Item sicut procuratores excipiunt contra illum articulum in
libello positum, quod vicarii vendiderant librum prefatum, quem
sciuerunt rem litigiosam esse, et dicunt, quod non vendiderunt eum,
antequam erit eis adiudicatus per diffinitiuam sentenciam, et dicunt
me infra terminum non appellasse, ad id replicando dico, quod quando
venerimus ad illam materiam, si tunc necesse fuerit, dabo responsum.
Item sicut dominus Jacobus excipiendo ponit et dicit contra istum
arthiculum finalem, qui sic incipit. Item commisi cuidam rustico
quendam iuuenem equum etc. Et dicit quod vsurpaui michi ipsum, et
dicit ipsum fore sibi legatum et quod fecit fieri inhibicionem, et
non (nec?) michi assignaretur, nisi michi iudicialiter adiudicaretur,
et dicit me fuisse citatum per dominum officialem Roskildensem ad
omnes actus iudiciales, et non comparui etc. Ex aduerso dico, quod
preascerta(!) excepcio non procedit, quia intollerabilem continet
errorem et composita mendaciis, et quia si quis repertus fuerit
mendax in vno articulo, in aliis non est credendus nec audiendus etc.
Ecce qualiter prefati vicarii seniores inuentiui malorum per mendacia
sub aspefencia(! apparencia) veri contexta(?) machinati sunt modum
vsurpandi sibiipsis rem alienam et vnius alterius opus prauum
excusandi astuciis,
|
IV s.151
|