|
procuratores. Istis sic subordinatis per me Johannem Wegge et
amicos meos serenissima domina misit me ad vocandum dominum decauum
Haffnensem et magistrum Georgium Hwit, procuratores sepedicti domini
Martini, et dictum Esbernum Scriffuer, et isto modo iui pro prefatis
dominis ducens eos ad presenciam serenissime domine, quibus dominis
preconceptum negotium proposuit, qui nichil sciebant de facto, cum
instancia, vt prefati domini vellent conferre cuidam domino Johanni
Wegge eius capellano prefatum altare sancti Michaelis, quia sic
Esbernus staret quasi(?) contentus et causa in toto fieret sopita, et
bona super quibus lis vertitur manerent perpetuo apud altare sancti
Michaelis. Ista igitur istis sic pertractantibus supervenit
jllustrissimus princeps felicissime recordacionis Cristiernus, rex
Dacie, Swecie, Norwegie potentissimus etc., scire volens, quid
tractarent, qui, auditis meritis cause et quomodo esset contra
libertates ecclesiæ partibus consencientibus, statuit illam causam
sequenti die hora octaua per seipsum et suos consiliarios audiri ac
justicia mediante terminari. Super quibus omnibus et singulis
supradictis jdem dominus et magister Georgius Hwidt, canonicus
Haffnensis et dicti studij Haffnensis rector, a me notario publico
infrascripto sibj petijt instrumentum et instrumenta publicum ac
publica, totiens quotiens sibi fuerit oportunum. Acta sunt hec
Haffnie in domo habitacionis egregii viri domini Petri Hwit
decretorum baccalaurei ac ecclesie gloriose virginis Haffnensis
cantoris sub anno, die, mense, pontificatu quibus supra, presentibus
ibidem venerabili viro Johanne Hiort, perpetuo vicario Haffnensi, ac
discreto Johanne Lagonis, artium baccalaureo dijocesis Roskildensis
testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis
dyocesis publicus sacra jmperiali auctoritate notarius, quia
premissis relacioni, certificacioni et veritatis superius expresse
appeticioni vnacum prenominatis testibus presens interfui eaque
omnia et alia singula supradicta sic referri et dici a prefato domino
Johanne Wegge audiui, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu
mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis
[et] consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi
ad premissa vocatus specialiter et rogatus.
Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.
|
IV s.157
|