|
millesimoquadringentesimooctuagesimo secundo, jndictione
quintadecima, die vero Veneris vicesima quarta mensis maij,
pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri domini
Sixti diuina prouidencia pape quarti anno vndecimo, jn mei notarii
publici testiumque jnfrascriptorum presencia jn judicio coram
officiali graciosi domini episcopi Roskildensis constituti
honorabiles viri dominj Esbernus Jacobi, consul Haffnensis, actor ex
vna, et Simon Laurencij, canonicus et plebanus ecclesie beate Marie
collegiate Haffnensis, reus partibus ex altera super litibus et
controuersiis inter ipsos habitis et detentis, quj dictus dominus
Esbernus vnam cedulam narracionis sue et peticionis coram dicto
domino officialj produxit, in qua quidem cedula dictus dominus
Esbernus accusauit et proposuit, quod dictus dominus Symon denegauit
sibi in festo pasce proxime pretefito sacramentum poenitentie et
eucharistie. Dictus dominus Symon statim et incontinenti coram dicto
domino officialj produxit quasdam literas veneralis(!) virj domini
Erici decretorum doctoris decani Haffnensis suo sigillo sigillatas,
jn quibus habebatur, quod idem dominus Ericus decanus Haffnensis
inhibuit dicto domino Symonj, ne in festo pasce proxime peracto
dicto Esberno sacramentum eucharistie ministraret seu communicaret
propter causas suis temporibus exprimendas, et qui vellet in
huiusmodi causa aliquid attemptate seu agere. Dictus dominus Ericus
jn suis literis et scriptis obtulit, se sibi in huiusmodi causa
responsurum et huiusmodi inhibicionem legitime defensurum in dictis
literis de appellacione protestanda, quare dictus dominus Symon
peciit se ab huiusmodi cause impeticione liberarj jn iudicio coram
dicto domino officiali pro tribunali tunc sedente jn ecclesia
cathedrali Roskildensi. Dictus dominus officialis sentenciam dedit et
finaliter concludendo pronunciauit, quod dictus dominus Symon ab
huiusmodi cause impeticione non liberaretur, antequam dictus dominus
Ericus seu aliquis alius personaliter loco suj et viua voce jn
iudicio Roskildensi huiusmodi inhibicione astaret dictum dominum
Symonem releuans ab huiusmodi inhibicionis inpeticione, quia
talismodi scriptura seu litere non satisfaceret seu satisfacerent in
huiusmodi causa pro releuante. Statim et incontinenti dictus dominus
Symon alta et intelligibili voce in appellacionem et prouocacionem
nomine dicti domini Erici decani Haffnensis, ut in literis dicti
domini decani jn judicio porrectis plenius habebatur, prorupit ad
reuerendissimum in Christo patrem et dominum dominum Johannem dei et
apostolice sedis gracia archiepiscopum Lundensem et suam sedem
metropoliticam appellando et prouocando apostolos petens instanter,
instancius et instantissime, et prout melius
|
IV s.164
|