|
reuerendissimo domino archiepiscopo Lundensi uel quibuscunque
judicibus ecclesiasticis uel alijs quacunque auctoritate fungentibus
et functuris comparendum agendum in causis personam dicti domini
Martini tangentibus, que inter eundem dominum Martinum et quendam
Esbernum ciuem Haffnensem ex parte quorundam bonorum dicti altaris
sancti Michaelis vertuntur, ac eciam, si necesse fuerit, pro
primissis omnibus et singulis et eorum occasione pro dicto domino
Martine constituente et eius nomine vnum quoque uel plures
procuratorem seu procuratores loco sui et eorum cuilibet cum simili
potestate substituendum uel eum uel eos reuocandum uel reuocandos,
tociens quociens opus fuerit et sibi uel eorum alteri videbitur
expediens, presenti procuratorio nichilominus in suo robore duraturo
et generaliter omnia alia et singula facienda, dicenda, gerenda et
procedenda, que in premissis et circa ea necessaria fuerint seu
quomodolibet oportuna, et que ipsemet constituens faceret et facere
posset, si premissis omnibus et singulis personaliter interesset,
eciam si talia fierint, que mandatum exigerent magis speciale, quam
presentibus est expressum, promittens insuper idem dominus
constituens michi notario publico infrascripto tanquam publice et
autentice persone solemniter stipulanti et recipienti vice et nomine
omnium et singulorum, quorum interest uel intererit seu interesse
poterit, quomodolibet in futurum se ratum, gratum atque firmum
habiturum tam(?) id quitcunque per dictum procuratorem suum uel
substituendos actum, dictum, gestum, factum uel procuratum fuerit in
premissis seu quomodolibet premissorum. Acta fuerunt hec in domo
generosi domini decani Haffnensis prefati inferius in minori aula
estiuali sub anno, indictione, die, hora, mense et pontificatu quibus
supra, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Siwardo Grueb
et Johanne Hiort, presbitero et ecclesie beate virginis Marie
Haffnensis vicarius, testibus ad premissa vocatis specialiter et
rogatis.
Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis
dyocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia
premissis constitucioni, creacioni et ordinacioni vnacum prenominatis
testibus presens interfui, eaque omnia alia et singula supradicta sic
fieri vidi et audiui, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu
mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis
et consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi ad
premissa vocatus specialiter et rogatus.
Udenpaa: Instrumentum super procuratorio. Orig. paa Papir i Geh.
-Ark.
|
IV s.171
|